 |
TITOLO NEWSLETTER |
|
Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt. nam post
conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores
rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis
interfuit, magna illa ingenia cessere; simul veritas pluribus modis infracta,
primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio
adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios.
sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus
accipiuntur; quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa
species libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec iniuria
cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano
longius provectam non abnuerim: sed incorruptam fidem professis neque amore
quisquam et sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum divi
Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui,
rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere licet. |
|